Orosius, III
Edition: Karl Zangemeister, 1882
Caput 13
1 Sed haec cum per aliquantas Graeciae civitates exercuisset et tamen omnes metu premeret, coniciens ex praeda paucorum opes omnium, ad perficiendam aequalem in universis vastationem utili emolumento necessariam maritimam urbem ratus, Byzantium, nobilem civitatem, aptissimam iudicavit, ut receptaculum sibi terra marique fieret, eamque obsistentem ilico obsidione cinxit.
2 haec autem Byzantium quondam a Pausania rege Spartanorum condita, post autem a Constantino Christiano principe in maius aucta et Constantinopolis dicta, gloriosissimi nunc imperii sedes et totius caput orientis est.
3 Philippus vero post longam et inritam obsidionem, ut pecuniam quam obsidendo exhauserat praedando repararet, piraticam adgressus est. captas itaque CLXX naves mercibus confertas distraxit et anhelanti inopiae parva recreatione subvenit.
4 inde propter agendam praedam et curandam obsidionem divisit exercitum. ipse autem cum fortissimis profectus multas Cherronesi urbes cepit profligatisque populis opes abstulit. ad Scythiam quoque cum Alexandro filio praedandi intentione pertransit.
5 Scythis tunc Atheas regnabat: qui cum Histrianorum bello premeretur, auxilium a Philippo per Apollonienses petiit, sed continuo Histrianorum rege mortuo et belli metu et auxiliorum necessitate liberatus pactionem foederis cum Philippo habitam dissolvit.
6 Philippus dimissa obsidione Byzantii Scythicum bellum totis viribus adgreditur, commissoque proelio cum Scythae et numero et virtute praestarent, Philippi fraude vincuntur.
7 in ea pugna XX milia puerorum ac feminarum Scythicae gentis capta, pecorum magna copia abducta, auri atque argenti nihil repertum: nam et ea res primo fidem inopiae Scythicae dedit. viginti milia nobilium equarum sufficiendo generi in Macedoniam missa.
8 Sed revertenti Philippo Triballi bello obviant: in quo ita Philippus in femore vulneratus est, ut per corpus eius equus interficeretur. cum omnes occisum putarent, in fugam versi praedam amiserunt. aliquantula deinde mora dum convalescit a vulnere in pace conquievit;
9 statim vero ut convaluit Atheniensibus bellum intulit: qui in tanto discrimine positi Lacedaemonios quondam hostes tunc socios adsciscunt totiusque Graeciae civitates legationibus fatigant, ut communem hostem communibus viribus petant. itaque aliquantae urbes Atheniensibus sese coniunxere, quasdam vero ad Philippum belli metus traxit.
10 proelio commisso cum Athenienses longe maiore numero militum praestarent, adsiduis tamen bellis indurata Macedonum virtute vincuntur.
11 quam pugnam longe omnibus bellis anterioribus atrociorem fuisse ipse rerum exitus docuit: nam hic dies apud universam Graeciam adquisitae dominationis gloriam et vetustissimae libertatis statum finivit.